CASTRA dicta Romanis

CASTRA dicta Romanis
CASTRA dicta Romanis
loca naturâ atque arte, vallô, fossâ et aggere munita: qualia ferme militum in campis tendentium erant: exiguum castrum Castellum, parvum vero Castellum Castellio vocabatur. In priscis Notitiis Provinciarum et civitatum Galliae, Castrum Cabillonense, Matisconense, etc. memoratur: quae loca olim urbes et quidem Episcopales fuêre. Sie Castrum Rauracense, Augusta Rauracorum etiam Colonia. Veteres Gallici Historici sola capita Gentium urbes aut oppida, nec non civitates, interdum etiam municipia vocitant: coeteras urbes eis subiectas Castrorum, vel Castellorum, nonnumquam et Vicorum appellatione notantes. Contra in Annalibus et Chronicis rerum Francicar. atque in priscis tabulis, Castra Castellaque appellantur non pauca, quae Vicorum nomine deberent esse contenta: sive bellis eversa, sive pestilentiâ exhausta, sive lapsu temporis minora multo ac desertiora facta sunt, quam olim fuerunt. Ad Castella proxime accedunt, quas Galli Firmitates, Salvitates, Salvas Terras et Fortia, Montes Fortes, Montes item et Rupes, vel Roccas et Petras, cum adiuncto aliquo, vocaverunt. Vide Hadt. Vales. Praefat. in Notit. Galliae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CASTRA — I. CASTRA Indiae intra Gangem oppid. Ptol. Norici urbs Antonin. Alia quoque Macedoniae inter Lychnidum et Heracliam. Idem. II. CASTRA interdum domus seu Palatium Principis, ac comitatus, Casaubono ad Capitolin. in Antonino Pio, c. 7. unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAVIS — I. NAVIS cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquô apparatu consuetum eô tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRITANNIA — I. BRITANNIA Ducatus Galliae, peramplus et fertilis, vulgo Britaigne, qui nomen iura moresque, imo et incolas a Britannis insulanis accepit. Iulins Scal. in Urbibus: Vicit Aremoricas animosa Britannia gentes, Et dedit impositô nomina prisca iugô …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LEGIO — I. LEGIO D. Hier. opp. erat Palaestinae, inter Samariam et Ptolemaidem, a Bethacad vico Samariae 15. ab Arbelis 9. a Nazaret 15. mill. pass. in Occas. II. LEGIO a DELIGENDO dicta, vox apud Rom. militaris usutatissima. Universus enim Exercitus rom …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROMA — I. ROMA Latii in Italia urbs, de cuius origine et conditore diversa legimus apud auctores. Receptissima opinio est, a Romulo et Remo fratribus conditam fuisse, unde et nomen acceperit, an. primô septimae Olympiadis, teste Dionysiô Halicarnasseô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HISPANIA et HISPANIAE plur — HISPANIA, et HISPANIAE plur num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VEXILLUM — I. VEXILLUM Feudale, cuius traditione illustria feuda, Fanelhen proin dicta, ab Imperatore conferuntur, et quidem solo: neque enim vacante imperiô, Electori Palatino, dum Provisoris partes agit, aliaque disponit beneficia, haec conferre… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COHORS — περίβολος est, quâ plurima aedificia continentur. Varro, Cohors, quod, ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic haec ex manipulis copulatur Cohors. Unde et cohortem pro villa dixêre. Addit, a coercendo dictam. Sed… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HORREVM — Castrense, dictum olim Tinurtium est ad Ararim, quia mansio vel statio fuit militaris, annonam et cetera militibus iter facientibus necessaria servans: quales stante Imperio Rom. mansiones fuerunt, in viis publicis inque vicis plerumque ad ripas… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”